Job 27:17
præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. + 27.17 Præparabit quidem. Quia vir recta fide plenus, Scripturæ, quæ hæreticus affert, testimonia colligit, et erroris pertinaciam inde convincit, ut David Goliam gladio suo occidit. Et argentum innocens dividet. Innocens argentum dividere, etc., usque ad quia illi miscent falsa veris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He may prepare it, but the just shall put it on, and the innocent shall divide the silver.
In Context
Cross References
Esther 8:1Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. + 8.1 Die illo. Tenet Esther domum Aman, hostis Judæorum, cum Ecclesia possidet mundum, quem possederat diabolus, hostis Christianorum; unde: Cum fortis armatus custodit atrium suum Luc. 11., etc. Ingreditur ante faciem regis Mardochæus, cum quotidie sanctorum animæ de incolatu præsentis vitæ ingrediuntur ad contemplationem divinæ majestatis. Domum Aman. Dignitatem et honorem quem Judæi scientia legis, et prophetarum, et cultu religionis habuerunt; unde in Proverbiis: Custoditur justo substantia peccantis Prov. 13.. Et in Evangelio: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21..
Proverbs 28:8Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.