Job 27:18
Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. + 27.18 Ædificavit sicut tinea domum. Ibid. Tinea domum sibi corrumpendo ædificat: sic et hæreticus locum perfidiæ suæ nonnisi in mentibus, quas corrumpit, facit. Et sicut custos. Umbraculum custodis, etc., usque ad sermo erigitur, cum subditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He buildeth his house as a moth, and as a booth that the keeper maketh.
In Context
Cross References
Job 8:14Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. + 8.14 Non ei placebit vecordia. Ibid. Vecordia est magnam rem vili pretio vendere, id est, bona laboriosa agere pro favore: hac modo delectatur, sed in pœna displicebit, et tunc sciet nihil fuisse omnia quæ transierunt, unde: Et sicut tela aranearum fiducia ejus. Tela aranearum studiose texitur, flatu venti dissipatur: sic, quidquid hypocrita exsudat, favoris aura tollit.
Isaiah 38:12Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
Lamentations 2:6Vau Et dissipavit quasi hortum tentorium suum; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.