Job 27:19
Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. + 27.19 Dives cum dormierit. Dormit dives et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The rich man shall lie down, but he shall not be gathered: he openeth his eyes, and he is not.
In Context
Cross References
Job 7:8Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. + 7.8 Nec aspiciet me visus hominis. Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in. GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.
Job 14:10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? + 14.10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Job 21:23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: + 21.23 Iste moritur. Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quærendo cur hæc ita esse permittat. Superficies litteræ satis patet per se. Quod autem dicit:
Job 24:24Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. + 24.24 Elevati sunt ad modicum. Subsistere enim nequeunt, qui ab æterna soliditate dividuntur. Et humiliabuntur sicut omnia. Omnia profecto terrena. Et est sensus: Stare nullo modo queunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur: dumque temporalia diligunt, cum his et temporis volubilitate percurrunt. Et sicut summitates spicarum, etc. Spicarum summitates aristæ sunt, etc., usque ad trituræ ultimæ fortitudine frangitur, et grana apparent.
Psalms 58:9Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. + 58.9 Deridebis eos ad nihilum. Ibid. Eos dicentes, Quis audivit? quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit? 1