John 8:55
et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. + 8.55 Est Pater meus. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. Et si dixero, etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, et si dixero. Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 9:3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. + 9.3 Quia de malo, etc. HIER. De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.
Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. + 11.27 Omnia mihi, etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. Et nemo novit Filium, etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. Nisi Filius, et cui Filius voluerit, etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.
John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
John 7:28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. + 7.28 Et me scitis. Id est, effigiem vultus mei, et unde sim nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia a me ipso non veni. Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ego scio. Ergo a me quærite, in me credite, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Marc. 11..
John 8:29et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. + 8.29 Quia ego sum. Esse est immutabile divinæ substantiæ. Sed ne ipse qui loquitur, intelligeretur esse Pater, subdit: Et a meipso facio nihil; quia a meipso non sum, sed a Patre. Quia ego, etc. Semper ipsa æqualitas est. Semper non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per Unigenitum facta sunt tempora.
John 8:51Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. + 8.51 Amen, amen dico vobis. Non ego, sed Pater quærit gloriam meam; ego autem dico, Si vos dicitis, Dæmonium habes, ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo Jesus, non malum, sed bonum reddere. Non videbit. Quod dicitur, videbit vel gustabit, nihil aliud est quam experietur.