Job 28:14
Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. + 28.14 Abyssus dicit. Abyssus dicit corda hominum, etc., usque ad quæ stulta apud Deum dicit, iniquis operibus. Mare loquitur: non, inquietorum mentes, etc., usque ad sed per semetipsam veniret. Sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The depth saith, It is not in me: and the sea saith, It is not with me.
In Context
Cross References
Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.