The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 11 › Romans 11:33

Romans 11:33

O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O the depth of the riches both of the wisdom and knowledge of God! how unsearchable are his judgments, and his ways past finding out!

In Context

32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. + 11.32 Conclusit. Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. Conclusit enim Deus omnia in infideli, ut de amaritudine infidelitatis suæ pœnitendo confusi, ad dulcedinem misericordiæ Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine Psal. 30. Omnium. Id est Judæorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.

34Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

Read all of Romans 11

Cross References

Esther 2:22Quod Mardochæum non latuit, statimque nuntiavit reginæ Esther: et illa regi ex nomine Mardochæi, qui ad se rem detulerat.

Job 9:10Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. + 9.10 Qui facit mihi. Melius explet, qui se non posse explere fatetur, et facundius loquitur qui obstupescendo tacet. Magna virtute. Et incomprehensibilia ratione. Et mirabilia quorum non multiplicitate. Sed quid miremur quæ extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur, ignoramus? Si venerit ad me.

Job 11:7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? + 11.7 Forsitan vestigia Dei comprehendes. Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.

Job 26:14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?] + 26.14 Et ecce hæc ex parte dicta sunt viarum. Ibid. Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat. Et cum vix parvam. Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?

Job 37:19Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.

Psalms 36:6Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 11:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 11:32Romans 11Romans 11:34 →