Job 28:13
Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. + 28.13 Nec invenitur in terra. Terram, humanam animam dicit. Hæc sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc hujus vitæ voluptatibus pascitur, ab æternæ sapientiæ intellectu separatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Man knoweth not the price thereof; neither is it found in the land of the living.
In Context
12Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
Cross References
Job 28:21Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet. + 28.21 Abscondita est. Quia quandiu hic vivitur, videri Deus per suæ naturæ speciem non potest; per imagines vero visus est Mosi, Jacob et aliis. Volucres quoque cœli latet. GREG. in Job, l. 19. Quia in hac carne corruptibili constituti, etc., usque ad in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitæ fatigatione respirant.
Psalms 52:5Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? + 52.5 Nonne scient. Ibid. Comminatio malorum per finem. AUG. Minatur illis, etc., usque ad. Sed merito hoc eis, quia: 1
Proverbs 3:14Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. + 3.14 Melior est. Non metuat de correctione inopiæ, quisquis opes acquisivit sapientiæ, omnibus enim thesauris munus cœleste præcellit. Primi et purissimi. Quia radix sapientiæ timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.
Proverbs 8:18Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. + 8.18 Mecum sunt divitiæ. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.
Proverbs 23:23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
Isaiah 38:11Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. + 38.11 Quietis. Quidam codices habent: Quievit generatio mea, quod et Hieronymus aliquando transtulit, deceptus ambiguitate verbi, et postea correxit.