Job 28:16
Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. + 28.16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus. Per Indiam hic mundus accipitur, etc., usque ad et vestis sine tinctura. Nec lapidi sardonicho. Sardonichus terræ rubræ similitudinem tenet, sapphirus æream speciem: per sardonichum ergo homines, vel patres Veteris Testamenti terrena quædam sectantes; per sapphirum Novi Testamenti prædicatores, cœlestia sola quærentes, vel angeli accipiuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
It cannot be valued with the gold of Ophir, with the precious onyx, or the sapphire.
In Context
Cross References
1 Chronicles 29:4Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
Isaiah 13:12Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. + 13.12 Pretiosior erit vir auro, etc. ID. Omnia rara pretiosa, id est, vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus, id est, raro inveniebantur. In die quoque judicii visitabit Dominus mala orbis, et quiescere faciet arrogantiam dæmonum, et pauci invenientur electi propter persecutionem Antichristi.