The Bible Software
bible.softwareJobJob 28 › Job 28:17

Job 28:17

Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. + 28.17 Non adæquabitur ei aurum vel. GREG. Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt. Nec commutabuntur pro ea vasa. Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The gold and the crystal cannot equal it: and the exchange of it shall not be for jewels of fine gold.

In Context

16Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. + 28.16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus. Per Indiam hic mundus accipitur, etc., usque ad et vestis sine tinctura. Nec lapidi sardonicho. Sardonichus terræ rubræ similitudinem tenet, sapphirus æream speciem: per sardonichum ergo homines, vel patres Veteris Testamenti terrena quædam sectantes; per sapphirum Novi Testamenti prædicatores, cœlestia sola quærentes, vel angeli accipiuntur.

18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. + 28.18 Nec commemorabuntur in comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil. Trahitur autem sapientia. Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad Et nescis unde veniat aut quo vadat.

Read all of Job 28

Cross References

Proverbs 16:16[Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

Revelation 4:6Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. + 4.6 In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariæ prædicationis. Animalia. Hæc bene repræsentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; cœlestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores præteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quæ Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.

Revelation 22:1Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. + 22.1 Et ostendit. Postquam situm civitatis, dignitatem ejus, et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati præbuit, et in præsenti, maxime in futuro. In præsentia Deitatis vel imitatione vitæ Agni, qui proposuit nobis in se exemplum. Fluvium. Id est aquam fluentem, id est æternam beatitudinem. In specie aquæ notatur ablutio baptismi, qua ad istam beatitudinem pervenitur. De sede Dei. Id est de illis in quibus principaliter sedebit Deus, quia in illis maxime est, et per instructionem eorum minores coronabuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 28:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 28:16Job 28Job 28:18 →