The Bible Software
bible.softwareJobJob 28 › Job 28:21

Job 28:21

Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet. + 28.21 Abscondita est. Quia quandiu hic vivitur, videri Deus per suæ naturæ speciem non potest; per imagines vero visus est Mosi, Jacob et aliis. Volucres quoque cœli latet. GREG. in Job, l. 19. Quia in hac carne corruptibili constituti, etc., usque ad in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitæ fatigatione respirant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Seeing it is hid from the eyes of all living, and kept close from the fowls of the air.

In Context

20Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? + 28.20 Unde ergo sapientia venit? Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad et quis est locus intelligentiæ?

22Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. + 28.22 Perditio et mors dixerunt, etc. Ibid. Quia videre Deum, hoc est quod habere: ideo iniqui hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam habere potuerunt. Famam autem ejus audisse, est ejus potentiam ex virtute cognovisse.

Read all of Job 28

Cross References

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

Matthew 13:35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

Colossians 2:3in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 28:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 28:20Job 28Job 28:22 →