The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 11 › Matthew 11:25

Matthew 11:25

In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

At that time Jesus answered and said, I thank thee, O Father, Lord of heaven and earth, because thou hast hid these things from the wise and prudent, and hast revealed them unto babes.

In Context

24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

26Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. + 11.26 Ita pater. Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere præsumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quæ exterius disponuntur, apertæ causa rationis est, occultæ justitia voluntatis. Quoniam sic fuit placitum ante te. Ne quis iterum quærat cur humiles eligat, sapientes reprobet.

Read all of Matthew 11

Cross References

Genesis 14:19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:

Deuteronomy 10:14En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt: + 10.14 Cœlum cœli, etc. Quidam dicunt tres esse cœlos, æreum, æthereum, et sidereum. Nonnulli septem, primum æreum, secundum æthereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum.

1 Samuel 3:4Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego.

1 Chronicles 29:13Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.

Isaiah 5:21Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. + 5.21 Væ qui sapientes estis. Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare.

Isaiah 29:18Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 11:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 11:24Matthew 11Matthew 11:26 →