The Bible Software
bible.softwareColossenesColossenes 2 › Colossenes 2:3

Colossenes 2:3

in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In whom are hid all the treasures of wisdom and knowledge.

In Context

2ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: + 2.2 Instructi in charitate. Quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. In omnes divitias. Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit. Dei Patris, etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiæ, sed absconditæ, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant.

4Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. + 2.4 Hoc autem. Non solum dico ut ad ea tendatis quæ nondum habetis, sed ut nemo decipiat, et ratione mundanarum rerum abstrahat a spe quæ est in Christo.

Read all of Colossenes 2

Cross References

Proverbs 2:4si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: + 2.4 Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.

Matthew 10:26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. + 10.26 Ne ergo timueritis eos. Eorum sævitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.

1 Corinthians 1:24ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:

1 Corinthians 2:6Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur: + 2.6 Perfectos. Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores jam capaces.

Ephesians 3:9et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: + 3.9 Absconditi a sæculis. In mundo absconditæ sunt causæ rationabiles omnium rerum, quæ naturaliter fiunt, sicut absconditus fuit Levi in lumbis Abrahæ, quando decimatus est. In Deo autem absconditæ sunt causæ eorum quæ per gratiam fiunt, sive eorum quæ ad hoc significandum mirabiliter et non naturaliter fiunt, quæ ministrantibus angelis facta sunt. In Deo. Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet, non illo opere providentiæ, quo naturas substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit, quas, ut voluit, condidit. Ibi est et gratia per quam salvi fiunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam homo restauratur.

Colossians 1:19quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: + 1.19 Plenitudinem. Quia omnia potest ex se; unde: Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filius qui suscitat et vivificat quos vult, sic ostenditur perfectus Deus esse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 2:2Colossenes 2Colossenes 2:4 →