The Bible Software
bible.softwareJobJob 28 › Job 28:5

Job 28:5

Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est. + 28.5 Terra de qua oriebatur. Quia Judæa et prius habuit legem quæ reficeret, et post visis miraculis Redemptoris, invidiam quæ concremaret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As for the earth, out of it cometh bread: and under it is turned up as it were fire.

In Context

4Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. + 28.4 Dividet torrens a populo. Ibid. Torrentis autem nomine, etc., usque ad nomine torrentis potest irrigatio sanctæ prædicationis intelligi. Eos quos oblitus, id est Judæos, etc., usque ad quia verbis vitæ ad cor viam præbere noluerunt.

6Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum. + 28.6 Locus sapphiri lapides ejus. Ibid. Sapphiri, coloris ærii sunt. Et hoc dicit, quia nunquam de Judæa animæ sanctæ, quæ cœlestem vitam ducerent, defuerunt: Et glebæ illius. Glebas dicit collectiones singulorum ordinum, etc., usque ad Sed cur bona perdidit, sequitur:

Read all of Job 28

Cross References

Genesis 1:11Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. + 1.11 Et ait: Germinet terra, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12 Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terræ nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere. BEDA, ubi supra. Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbæ virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit arida herbis compta nemoribusque vestita, quæ sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili ætate plasmatus est. AUG., ibid. l. 3, c. 18 Quæritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: Germinet terra herbam, etc. Sed fructus nomine quædam utilitas signatur: multæ autem utilitates sunt manifestæ, vel occultæ, omnium quæ terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem locis, prius tamen non homini, sed post. Unde pariet tibi, id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quæ ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur. Facientem semen. BEDA, ibid. Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus ætate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoc lignum pomiferum.

Psalms 104:14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 1

Ezekiel 28:13In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 28:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 28:4Job 28Job 28:6 →