Job 29:12
eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because I delivered the poor that cried, and the fatherless, and him that had none to help him.
In Context
Cross References
Exodus 22:22Viduæ et pupillo non nocebitis. + 22.22 Viduæ et pupillo non nocebitis. RAB. In vidua, sancta Ecclesia, quæ in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet præsentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant.
Nehemiah 5:2Et erant qui dicerent: Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
Job 22:6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. + 22.6 Abstulisti enim pignus. Hæc ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt.
Job 24:4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. + 24.4 Subverterunt pauperum. Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.
Job 31:17si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea + 31.17 Si comedi buccellam meam solus. Non solum exterius dedi, etc., usque ad Nec istam pietatem sibi, sed gratiæ Dei attribuit, dicens.
Job 31:21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: + 31.21 Si levavi super pusillum. Ibid. Ac si patenter dicat, etc., usque ad quod in porta agebatur, significat.