Job 31:17
si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea + 31.17 Si comedi buccellam meam solus. Non solum exterius dedi, etc., usque ad Nec istam pietatem sibi, sed gratiæ Dei attribuit, dicens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Or have eaten my morsel myself alone, and the fatherless hath not eaten thereof;
In Context
18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);
Cross References
Deuteronomy 15:14sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
Esther 2:7qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam. + 2.7 Qui fuit. Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Hæc est gentium Ecclesia, quæ in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quæ in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochæus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin.
Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.
Ezekiel 18:16et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:
John 13:29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. + 13.29 Quia loculos habebat. In quibus oblata scrutabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesiæ servandi necessaria, quæ jubetur non cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiæ justitiam deserat.
Romans 12:13necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.