The Bible Software
bible.softwareJobJob 24 › Job 24:4

Job 24:4

Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. + 24.4 Subverterunt pauperum. Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They turn the needy out of the way: the poor of the earth hide themselves together.

In Context

3Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. + 24.3 Asinum pupillorum. Pupillos dicit, electos, etc., usque ad a ministerio bonorum repellunt. Et abstulerunt. Vidua dicitur Ecclesia, etc., usque ad ut eorum etiam sequaces trahant, unde subdit:

5Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. + 24.5 Alii quasi onagri. Sunt enim hæretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitæ secretioris petunt, et eo amplius peste suæ persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitæ meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Egrediuntur. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Vigilantesque ad prædam. Ad prædam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.

Read all of Job 24

Cross References

Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.

Job 31:16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; + 31.16 Si negavi quod volebant. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.

Proverbs 28:12In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum. + 28.12 In exsultatione, etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi.

Proverbs 30:14generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. + 30.14 Generatio quæ pro dentibus gladios habet. Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.

Ezekiel 18:12egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 24:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 24:3Job 24Job 24:5 →