The Bible Software
bible.softwareJobJob 29 › Job 29:2

Job 29:2

[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? + 29.2 Quis mihi tribuat, ut sim, etc. Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est. Menses pristinos. Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quæ erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia. Secundum dies, etc. Quia se tunc in deficientibus ex persecutione æstimabit cadere, quæ se nunc in istis respicit custodiri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Oh that I were as in months past, as in the days when God preserved me;

In Context

1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: + 29.1 Addidit quoque Job, etc. Ibid. In hoc ultimo sermone, etc., usque ad ut hæc nostra misera tempora cum suspirio desideret, unde dicit:

3Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: + 29.3 Quando splendebat lucerna, etc. Lucerna lumen sacræ Scripturæ vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiæ splendet, quia sacra eloquia tenebras nostræ mentis irradiant. Et ad lumen ejus, etc. Ibid. Ecclesia, etsi alienæ cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directo lumine supernæ locutionis.

Read all of Job 29

Cross References

Job 1:10nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?

Jude 1:1Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis. + 1.1 Argumentum Judas apostolus fratres de corruptoribus viæ veritatis ita informat, ut illicitum esse dissertet de sub jugo semel erutos servitutis denuo operam suam officiis navare servilibus. Consolatis et vocatis. Vocat, conservat, diligit filios, et membra Dei facit Jesus Dominus noster.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 29:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 29:1Job 29Job 29:3 →