Job 29:3
Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: + 29.3 Quando splendebat lucerna, etc. Lucerna lumen sacræ Scripturæ vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiæ splendet, quia sacra eloquia tenebras nostræ mentis irradiant. Et ad lumen ejus, etc. Ibid. Ecclesia, etsi alienæ cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directo lumine supernæ locutionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When his candle shined upon my head, and when by his light I walked through darkness;
In Context
Cross References
Job 18:6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur. + 18.6 Lux obtenebrescet in tabernaculo. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.
Job 22:28Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. + 22.28 Decernes. Res decernitur et venit, cum virtus, quæ ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Et veniet. Eadem promittunt hæretici afflictis, si eos sequantur. Et in viis. In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suæ claritatis aspergere.
Psalms 23:4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: + 23.4 Quis stabit? HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano. HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. 1
Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1
Proverbs 13:9Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.