Job 1:10
nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 26:12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. + 26.12 Seminavit autem Isaac in terra illa, etc. HIERON. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, non puto quod tanta ei hordei fertilitas fuerit. Unde melius arbitror quod habetur in Hebræo, et quod Aquila transtulit: Invenit in illo anno centuplum æstimatum. Tacens autem Scriptura genus frugum quod centuplicaverit, videtur cunctarum in illo ostendisse virtutum multiplicationem.
Genesis 30:43Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
Genesis 49:25Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
Deuteronomy 28:2Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris.
Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..
Job 1:3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. + 1.3 Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus.