Job 29:8
Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. + 29.8 Videbant me juvenes, etc. Juvenes dicit, quia nulla consilii gravitate fulciuntur senes, morum grandævitate maturos. Et est sensus: Ecclesiæ vigorem et rectitudinem immaturi formidant, et grandævi glorificant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The young men saw me, and hid themselves: and the aged arose, and stood up.
In Context
Cross References
Proverbs 16:31Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
Romans 13:3nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: + 13.3 Principes. Dicit illos esse principes Apostolus, qui propter corrigendam vitam et prohibenda adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno cæteri sint. Non sunt timore boni, etc. Si bonus est princeps, bene operantem non punit, sed diligit. Sin malus, non nocet bono, sed purgat eum. Malus ergo subditus debet timere, quia instituti sunt principes ut mala puniant. Habebis laudem ex illa. Si justa est, ipsa laudante; si iniqua, ipsa tibi laudis occasionem præbente.
Titus 3:1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: + 3.1 Ad omne opus, etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.
1 Peter 5:5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. + 5.5 Similiter adolescentes. BEDA. Postquam seniores, quomodo præessent, etc., usque ad continuo generaliter admonendo subdit: Omnes autem invicem humilitatem insinuate, senes quidem docendo, juvenes autem subsequendo.