The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:14

Job 3:14

cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines;

Vulgata (Latina)

In The King James Version

With kings and counsellors of the earth, which built desolate places for themselves;

In Context

13Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem + 3.13 Nunc enim. Ibid. Per nunc, quod est præsentis temporis, stantem semper in præsenti, id est, æternam quietem designat. Requiescerem cum regibus. Id est, angelis, quod subjecta regunt. Qui et consules, quia nobis voluntatem Dei nuntiando consulunt. Vel reges, dicit sanctos prædicatores, qui se regunt, et consules terræ, quia terrenis bene consulunt. Dicit ergo quod si non peccaret, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod apostoli et sancti prædicatores post redemptionem cum magno labore perveniunt, qui non differuntur ut antiqui, sed mox post mortem intrant cœlum. Qui ædificant, Omnis terrenus densis cogitationum tumultibus corde comprimitur, et frequentia desideriorum quasi turbarum calcatur. Sed solitudines ædificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et in amorem intimæ quietis anhelare, ut possit dici: Unam petii a Domino, et hanc requiram, etc.

15aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; + 3.15 Cum principibus qui possident aurum. Principes sunt Ecclesiæ rectores, etc., usque ad qui autem futura prævidit, jam præterita recolit.

Read all of Job 3

Cross References

1 Kings 11:43Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

Job 15:28Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. + 15.28 Habitavit in civitatibus. Quia civitas a conversatione conviventium appellatur, etc., usque ad ostendunt procul dubio quia de ædificio vitæ ceciderunt.

Psalms 49:6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. + 49.6 Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus. 1

Isaiah 5:8[Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ? + 5.8 Væ qui conjungitis. Hoc specialiter ad Judæos qui avarissimi, etc., usque ad donec deficiat terra, sensus scilicet, et sermo humanus.

Isaiah 14:18Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; + 14.18 Omnes reges. ID. Reges gentium, etc., usque ad nec in morte quiescit a cruciatibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:13Job 3Job 3:15 →