The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:17

Job 3:17

Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. + 3.17 Ibi impii. Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt. In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38.. Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There the wicked cease from troubling; and there the weary be at rest.

In Context

16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. + 3.16 Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.

18Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. + 3.18 Et quondam vincti. Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suæ corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quæ hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriæ filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: Qui non audierunt, etc. Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, sæpius replicat.

Read all of Job 3

Cross References

Job 14:13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? + 14.13 Quis mihi hoc. Ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, illic conditoris protectionem postulat. Constituas mihi tempus in quo recorderis mei. Adventum Redemptoris ad inferos petit.

Psalms 55:5In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. 1

Ecclesiastes 9:6Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.

Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

2 Thessalonians 1:6Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:

Hebrews 4:11Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. + 4.11 In idipsum exemplum. Vel, in pœnam qualem illi per incredulitatem habuerunt; exemplum dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:16Job 3Job 3:18 →