The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:18

Job 3:18

Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. + 3.18 Et quondam vincti. Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suæ corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quæ hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriæ filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit: Qui non audierunt, etc. Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, sæpius replicat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There the prisoners rest together; they hear not the voice of the oppressor.

In Context

17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. + 3.17 Ibi impii. Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt. In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38.. Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.

19Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. + 3.19 Parvus et magnus ibi sunt. Ibid. Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. Et servus. Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpæ, non quæ mentem polluat, sed quæ sine læsione beatitudinis, arctius beatitudini et lætitiæ astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus.

Read all of Job 3

Cross References

Exodus 5:15Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?

Job 39:7Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:17Job 3Job 3:19 →