Job 3:19
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. + 3.19 Parvus et magnus ibi sunt. Ibid. Quia hic est discretio operum, ibi erit dignitatum. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. Et servus. Qui peccat, servus est peccati, quia hic nunquam liber fit, dum judicem metuit: sed ibi liber erit, ubi de venia nulla dubietas erit. Erit quidem ibi memoria culpæ, non quæ mentem polluat, sed quæ sine læsione beatitudinis, arctius beatitudini et lætitiæ astringat, ut sanati dolorum sine dolore recordamur; unde amplius medico gratias agimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The small and great are there; and the servant is free from his master.
In Context
Cross References
Job 21:26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. + 21.26 Et tamen simul in pulvere dormient. Ibid. Quæ cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad pœnas, afflictus transit ad requiem. Et tamen simul in pulvere. Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent: Et vermes, qui de carne, id est carnales curæ premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit:
Psalms 49:2Ex Sion species decoris ejus: + 49.2 Ex Sion, species decoris ejus, etc. AUG. Cœpit decus Evangelii, etc., usque ad ut testes essent in Jerusalem et in tota terra. 1
Psalms 49:14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1
Ecclesiastes 12:5excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. + 12.5 Dissipabitur capparis. HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono.
Luke 16:22Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. + 16.22 In sinum Abrahæ. Sinus Abrahæ est requies beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni pœnarum profunditas est, quæ superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Et sepultus est. In lege non tenacia, sed rapina damnatur; in Evangelio dives quod sua non dedit torquetur.