The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:24

Job 3:24

Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus: + 3.24 Antequam comedam. Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum. Et quasi inundantes aquæ, etc. Aquæ inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum præterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For my sighing cometh before I eat, and my roarings are poured out like the waters.

In Context

23viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? + 3.23 Circumdedit eum Deus. GREG. Quia licet cœlestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebræ ignorantiæ, præteriti est immemor, futura non invenit, præsentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur:

25quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. + 3.25 Quia timor. Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinæ, sed vindictæ, unde: Quis novit potestatem iræ tuæ? Psal. 89. Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excæcationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pœnæ.

Read all of Job 3

Cross References

Job 6:7Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. + 6.7 Quæ prius nolebat tangere, id est, mala sæculi jam sunt dulces cibi præ amore cœli. Et cum hæc dulcia sint, Quis det ut veniat petitio mea?

Job 33:20Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.

Psalms 32:3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. + 32.3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. 1

Psalms 42:3Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. + 42.3 Emitte lucem tuam. CASS. Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. AUG. Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam præsentem, quæ est tabernaculum. 1

Psalms 102:9Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. 1

Lamentations 3:8Ghimel Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:23Job 3Job 3:25 →