The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:25

Job 3:25

quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. + 3.25 Quia timor. Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinæ, sed vindictæ, unde: Quis novit potestatem iræ tuæ? Psal. 89. Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excæcationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pœnæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the thing which I greatly feared is come upon me, and that which I was afraid of is come unto me.

In Context

24Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus: + 3.24 Antequam comedam. Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum. Et quasi inundantes aquæ, etc. Aquæ inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum præterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit:

26Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.] + 3.26 Dissimulavi. Ibid. Et si semper cogitando, etc., usque ad si Job qualis in potestate fuit ad exemplum proponit. Nonne dissimulavi? Potestas habita et ad utilitatem cogitanda, et propter tumorem dissimulanda, et potens ut prodesse debeat, posse se sciat. Nonne silui? Ecce qualis est in ore. Nonne quievi? Ecce qualis erga illicita, etc., usque ad quia nostra perfectio culpa non caret, unde addit: Et venit super me indignatio. Unde magna arte dicturus verbera, præmisit recte facta, ut in his quisque consideret quæ pœna maneat iniquos, si ita hic castigat justos, ut si justus vix salvabitur, impius ubi parebit?

Read all of Job 3

Cross References

Job 30:15Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. + 30.15 Redactus sum in nihilum. Apud æstimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum. Abstulisti quasi ventus desiderium meum. Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quælibet transitoria æternitatis appetitum destruit. Velut nubes pertransiit. Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:24Job 3Job 3:26 →