Job 3:23
viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris? + 3.23 Circumdedit eum Deus. GREG. Quia licet cœlestia desideret, tamen quid de se intus dispositum sit nescit. Sunt et circa eum tenebræ ignorantiæ, præteriti est immemor, futura non invenit, præsentia vix novit, intima dispensationis Dei penetrare nequit. Qui vero has tenebras intendit, flet: et omni visu supernam lucem requirit: unde fit aliquando, ut in pio fletu interni gaudii claritas erumpat; unde sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Why is light given to a man whose way is hid, and whom God hath hedged in?
In Context
Cross References
Job 13:27Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: + 13.27 Posuisti in nervo pedem meum. In nervo pedem Deus posuit hominis, quia pravitatem illius forti districtionis suæ sententia ligavit. Et observasti omnes semitas meas. Semita angustior est quam via; quia autem vias, actiones, merito semitas actionum cogitationes accipimus. Et vestigia pedum meorum considerasti. Intentiones operum vestigia dixit; vel, prava opera, quæ dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum præbemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus.
Job 19:8Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit. + 19.8 Semitam meam circumsepsit, etc. Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit: et quasi in calle cordis ignorantiæ tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur, penetrare non potuit.
Psalms 31:8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. + 31.8 Intellectum tibi dabo. ID. Diapsalma. Respondetur pœnitenti: Intellectum tibi dabo, etc. Ecce psalmus intelligentiæ, ne putetur supplicans negligi, teste Deo. Tu, erue. CASS. Qui promisisti, intellectum tibi dabo. Vel respondet Christus pœnitenti: Lætus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem. 1
Psalms 88:9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. + 88.9 Tibi. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo. 1
Lamentations 3:7Ghimel Circumædificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum.
Hosea 2:6Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.