bible.software › Job › Job 3 › Job 3:4
Job 3:4
Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. + 3.4 Dies illa, etc. Ibid. Id est, exordio delectationis, ad quem finem perditionis rapit, videatur, et per pœnitentiam crucietur. Quod si ita punita est. Non requirat. In judicio ut puniat; et non illustrabit. Illustrat lumine, qui arguit: sed quasi tegitur, qui in memoria judicis non revocatur. Unde: Quorum tecta sunt peccata Psal. 31., nec tunc in conspectu omnium monstrentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let that day be darkness; let not God regard it from above, neither let the light shine upon it.
In Context
3[Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. + 3.3 Pereat dies in qua natus sum. Non conditus, etc., usque ad sed peccati tenebras intulit. Pereat dies. Dies, mundi prosperitas, qui in nocte desinit, quia ad tribulationem perducit: vel, dies, peccati delectatio; nox, mentis cæcitas. Homo tribus modis dicitur, per naturam, per culpam, et per infirmitatem. Homo ergo in die nascitur, nocte concipitur: quia ad delectationem peccati non rapitur, nisi prius per mentis tenebras infirmetur. Sed pereat dies, id est, peccati delectatio vigore justitiæ destruatur. Et nox. Greg. in Job l. 4. Id est, quod cæcata mens per consensum perpetrat, dum blandimenta delectationis caute non perspicit, pœnitentia exstinguat: ne culpa, quæ blandiri incipit, ad interitum trahat.
5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. + 3.5 Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?
Read all of Job 3
Cross References
Deuteronomy 11:12quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus. + 11.12 A principio anni. Ab initio scilicet bonæ voluntatis usque ad perfectionem boni operis cursum vitæ dirigit. Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate Philip. 2..
Amos 5:18[Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
Acts 27:20Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
This Verse In Other Editions
Study Job 3:4