Amos 5:18
[Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.]
Cross References
Isaiah 5:19qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud ! + 5.19 Væ qui dicitis. ID. Hoc specialiter contra Judæos qui Barrabam elegerunt, Christum condemnaverunt; generaliter ad omnes qui injustum justificant, justum condemnant. Malum, tenebras, amarum, in simili significatione et figura ponuntur. In Barraba diabolum intelligimus, de quo: Libera nos a malo.
Isaiah 9:19In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
Isaiah 24:18Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. + 24.18 Apertæ sunt, etc. Ut videat Deus iniquitates Antichristi et judicet. Dum enim non punit peccata, se videre ea dissimulat. Fundamenta terræ. Principes sæculi, terrena opera.
Isaiah 58:2Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ; appropinquare Deo volunt. + 58.2 Quasi. Hoc est, quare ego non exaudiam eos sicut illos qui in Ecclesia justitiam faciunt, juste et pie viventes, Christum verum Deum et verum hominem confitentes. Rogant. ID. Alia temeritas Judæorum, quasi confidentes in conscientia bona judicium justum postulant, secundum illud: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
Jeremiah 30:7Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. + 30.7 Væ quia magna. ID. Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt.
Ezekiel 12:27[Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.