Job 3:5
Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. + 3.5 Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:11Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.
Job 10:22terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.] + 10.22 Miseriæ et tenebrarum. Quia foris dolor cruciat, quos cæcitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem. Umbra mortis. Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis pœnalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt. Nullus ordo. Ibid. Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit: Sempiternus horror. Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in pœna videret qui Lazarum vidit.
Job 24:17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. + 24.17 Si subito. Cum enim justos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed si subito apparuerit aurora, id est, si ad regimen veniunt boni, arbitrantur umbram mortis, quia quæ perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Et sic in. Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfundat; vel, in præsenti cæcitate ita læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur.
Job 34:22Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
Psalms 23:4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: + 23.4 Quis stabit? HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano. HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. 1
Psalms 107:10Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. 1