bible.software › Job › Job 3 › Job 3:6
Job 3:6
Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. + 3.6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Quasi turbo tempestatis est concitatus, etc., usque ad pro cæcitate damnationis in qua nati sumus. Non computetur in die anni. Annus superna gratia, etc., usque ad sed exors ab illa patria in æternum est. Unde subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As for that night, let darkness seize upon it; let it not be joined unto the days of the year, let it not come into the number of the months.
In Context
5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. + 3.5 Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?
7Sit nox illa solitaria, nec laude digna. + 3.7 Sit nox illa solitaria. Quia a frequentia illa separatur, vel hominem, quem sibi socium fecerat, amittit: et electis per gratiam redemptis solus cum corpore suo gehennæ traditur. Nec laude digna. Homo cum substratus, idola coluit, in quibus dæmonia quasi tenebras noctis laudavit: sed jam idolis reprobatis, nox est laude digna.
Read all of Job 3
This Verse In Other Editions
Study Job 3:6