bible.software › Job › Job 3 › Job 3:7
Job 3:7
Sit nox illa solitaria, nec laude digna. + 3.7 Sit nox illa solitaria. Quia a frequentia illa separatur, vel hominem, quem sibi socium fecerat, amittit: et electis per gratiam redemptis solus cum corpore suo gehennæ traditur. Nec laude digna. Homo cum substratus, idola coluit, in quibus dæmonia quasi tenebras noctis laudavit: sed jam idolis reprobatis, nox est laude digna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Lo, let that night be solitary, let no joyful voice come therein.
In Context
6Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. + 3.6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Quasi turbo tempestatis est concitatus, etc., usque ad pro cæcitate damnationis in qua nati sumus. Non computetur in die anni. Annus superna gratia, etc., usque ad sed exors ab illa patria in æternum est. Unde subdit:
8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. + 3.8 Maledicant ei. Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Leviathan. Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adæ addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.
Read all of Job 3
Cross References
Isaiah 13:20Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
Jeremiah 7:34Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ: in desolationem enim erit terra.] + 7.34 Et quiescere faciam. Cum locus idololatriæ versus fuerit in sepulcra, ut ubi Deum offenderant, ibi cadavera eorum inhumata jacerent.
This Verse In Other Editions
Study Job 3:7