Job 30:12
Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. + 30.12 Ad dexteram Orientis calamitates. Ibid. Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur. Pedes meos subverterunt. Per pedes Ecclesiæ, extrema illius membra signantur, quæ dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Et oppresserunt quasi fluctibus semitis. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam ut ita dixerim navem cordis, quasi tempestas illabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 19:18Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. + 19.18 Stulti quoque despiciebant, etc. Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quærere: unde cum augmento doloris dicit Stulti quoque; pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me. Et cum ab eis recessissem. Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, præbere fidem nolebant.
Isaiah 3:5et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.