The Bible Software
bible.software › Job › Job 30 › Job 30:11

Job 30:11

Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. + 30.11 Pharetram enim suam aperuit. Per pharetram occultum Dei judicium designatur. Cum ergo Dominus peccata videt, etc., usque ad sed in correptione virtus consilii aperitur. Et frenum posuit in os me. Sancti quippe doctores, dum corda resistentium relicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt, ne loquantur indignis, qui et deteriores fierent. Parcit malis tacendo, quibus tamen vitam suam per patientiam suadet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because he hath loosed my cord, and afflicted me, they have also let loose the bridle before me.

In Context

10Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. + 30.10 Abominantur me, et longe fugiunt a me. Longe ab Ecclesia fugiunt iniqui, etc., usque ad scit mala sua justitiæ judicis tribuere. Sequitur:

12Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. + 30.12 Ad dexteram Orientis calamitates. Ibid. Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur. Pedes meos subverterunt. Per pedes Ecclesiæ, extrema illius membra signantur, quæ dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Et oppresserunt quasi fluctibus semitis. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam ut ita dixerim navem cordis, quasi tempestas illabitur.

Read all of Job 30

Cross References

Ruth 1:21Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?

Job 12:18Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. + 12.18 Balteum regum dissolvit. In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis præcingit renes eorum.

Psalms 32:9Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. + 32.9 Dixit et facta sunt. Creationem simul et formationem notat. Mandavit recreationem. 1

Matthew 26:67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, + 26.67 Tunc exspuerunt. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur.

James 1:26Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. + 1.26 Non refrenans linguam suam, etc. AUG., Serm. 3 ad fratres in eremo. Verbositas quid aliud est? etc., usque ad et tu diligenter attendas: Qui non refrenat linguam suam, hujus vana est religio, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 30:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 30:10Job 30Job 30:12 →