Job 30:25
Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. + 30.25 Flebam quondam. Plus est compassio quam datum, etc., usque ad suos eis oratione continua fletus jungit. Ibid. Tempore ultimæ persecutionis Ecclesiæ, ad memoriam reducit bona, quæ gessit tempore pacis. Quæ æterna gaudia desiderans, sed dum differuntur mala pressa, subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Did not I weep for him that was in trouble? was not my soul grieved for the poor?
In Context
Cross References
Job 24:4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. + 24.4 Subverterunt pauperum. Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.
Job 29:16Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. + 29.16 Pater eram pauperum. Pauperes enim spiritu ex ejus prædicatione generantur. Et causam quam nesciebam. Ecclesia cum per electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda.
Job 31:31Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? + 31.31 Si non dixerunt viri. Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat. Quis det de. Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judæi, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur.
Psalms 35:13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.]
Proverbs 14:31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
Proverbs 19:17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.