The Bible Software
bible.softwareJobJob 29 › Job 29:16

Job 29:16

Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. + 29.16 Pater eram pauperum. Pauperes enim spiritu ex ejus prædicatione generantur. Et causam quam nesciebam. Ecclesia cum per electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I was a father to the poor: and the cause which I knew not I searched out.

In Context

15Oculus fui cæco, et pes claudo. + 29.15 Oculus fui cæco et pes claudo, etc. Beatus enim Job et illi per semetipsum manum præbuerat, etc., usque ad qui sibi nequam, cui bonus?

17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. + 29.17 Conterebam molas, etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultæ ejus insidiæ; per dentes apertæ culpæ demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.

Read all of Job 29

Cross References

Exodus 18:26Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. + 18.26 Quidquid autem gravius erat, etc. AUG., loc. 88. Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen, velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quæstione gravi.

Deuteronomy 17:8Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. + 17.8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.

1 Kings 3:16Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:

Job 24:4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. + 24.4 Subverterunt pauperum. Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.

Job 31:18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);

Job 31:32foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. + 31.32 Foris non mansit peregrinus. Dicturus in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius qualis apud se fuerit, exposuit, quia exteriora munera ex interiori cordis munditia condiuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 29:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 29:15Job 29Job 29:17 →