Job 30:27
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. + 30.27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. Sanctæ Ecclesiæ interiora effervescere, etc., usque ad et hoc est, interiora ejus efferbuerunt. Prævenerunt me dies afflictionis. Scit namque Ecclesia electorum quod persecutione ultima mala multa passura sit. Sed hanc afflictionis suæ dies præveniunt, quia malorum vitam inter se graviter etiam tempore pacis portat, qui jam in pravis moribus ostendunt, quid sit futurum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My bowels boiled, and rested not: the days of affliction prevented me.
In Context
Cross References
Psalms 22:4Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. + 22.4 Nam et si. CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. Mecum es. AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. Virga tua. CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quæ convertit vitia. Baculus gubernatio, quæ sustinet fideles. 1
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Lamentations 1:20Res Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.