Job 30:3
egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. + 30.3 Egestate. Immoderatis namque lusibus cognitionem supernæ scientiæ quo plus appetunt, plus amittunt. Et fame steriles. Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse. Qui rodebant in solitudine, etc. Hæretici qui ab universalis, etc., usque ad Lambunt vero qui blandimento linguæ tollunt. Squalentes calamitate. Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi ægritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 24:13Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. + 24.13 Et anima vulneratorum clamavit. Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit. Ipsi fuerunt rebelles lumini. Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt. Nescierunt vias ejus. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cæcantur, ut nesciant. Nec reversi sunt. Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitæ itinera quæ noverunt per innocentiam, saltem tenerent per pœnitentiam.