Job 30:4
Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: + 30.4 Et mandebant herbas, etc. Herbas mandere, etc., usque ad sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Ibid. Quid enim per herbas, etc., usque ad quoniam soli avaritiæ deserviunt, radice juniperi replentur, et hoc est. Et radix juniperorum. Juniperi pro foliis quasi spinas habent, etc., usque ad qui plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who cut up mallows by the bushes, and juniper roots for their meat.
In Context
Cross References
2 Kings 4:38Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. + 4.38 Filii prophetarum. Id est prædicatorum qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in præsentia Salvatoris semper vivunt.
Luke 15:16Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. + 15.16 Et cupiebat. Cibus dæmonum est ebrietas, fornicatio et hujusmodi, quæ blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant, quorum deus venter est Philip. 3.. Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui. Nemo illi dabat. Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse jam mortuum.