The Bible Software
bible.softwareJobJob 24 › Job 24:13

Job 24:13

Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. + 24.13 Et anima vulneratorum clamavit. Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit. Ipsi fuerunt rebelles lumini. Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt. Nescierunt vias ejus. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cæcantur, ut nesciant. Nec reversi sunt. Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitæ itinera quæ noverunt per innocentiam, saltem tenerent per pœnitentiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They are of those that rebel against the light; they know not the ways thereof, nor abide in the paths thereof.

In Context

12De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. + 24.12 De civitatibus fecerunt vi gemere. Quia civitates a conviventibus populis, etc., usque ad eos qui per viam Dei non fluxe, sed viriliter currunt.

14Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. + 24.14 Mane primo consurgit homicida. Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur.

Read all of Job 24

Cross References

1 Kings 3:20Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. + 3.20 Tulit filium. Vivum, scilicet: non ut possideret, sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore, sed odio æmulæ.

Job 24:16Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. + 24.16 Perfodit. Domorum nomine, etc., usque ad perversa loqui minime audebant Sicut in. Quia cum justos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant, ad maligna contra eos consilia vacabunt.

Job 38:15auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.

Luke 12:47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:

John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.

John 9:39Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. + 9.39 Ut qui non vident. Id est, qui se videre putant, quærunt ut videant, et qui vident, id est, qui se videre putant, et medicum non quærunt, et hoc est judicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Judicium enim damnationis non modo, sed in fine faciet; unde: Ego non judico quemquam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 24:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 24:12Job 24Job 24:14 →