Lucam 15:16
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. + 15.16 Et cupiebat. Cibus dæmonum est ebrietas, fornicatio et hujusmodi, quæ blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant, quorum deus venter est Philip. 3.. Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui. Nemo illi dabat. Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse jam mortuum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 30:4Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum: + 30.4 Et mandebant herbas, etc. Herbas mandere, etc., usque ad sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Ibid. Quid enim per herbas, etc., usque ad quoniam soli avaritiæ deserviunt, radice juniperi replentur, et hoc est. Et radix juniperorum. Juniperi pro foliis quasi spinas habent, etc., usque ad qui plerumque sola in verbis suis exteriora lucra sectantur.
Psalms 142:4Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. 1
Isaiah 55:2Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
Lamentations 4:5He Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
Jonah 2:2Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,