Job 30:6
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream: + 30.6 In desertis habitant torrentium. Ibid. Inventores perversorum, etc., usque ad sunt terrena quæ mali amant. Et in cavernis terræ. Ibid. Hæretici enim clandestinis, etc., usque ad usque ad mala descendit. Vel super glaream. Glaream munitissimos lapides dicimus, quos aqua fluvialis trahit: hæretici super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quæ nulla stabilitatis gravitate solidantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To dwell in the cliffs of the valleys, in caves of the earth, and in the rocks.
In Context
Cross References
1 Samuel 22:1Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. + 22.1 Quod cum. RAB. Significavit quod Redemptor noster, peracta passione et redemptione humani generis, de Isrælitica plebe in Judæa primum Ecclesiam collocavit, de qua et carnem sumpsit. Ubi fratres ejus, id est, apostoli et domus patris ejus, id est, qui crediderunt ex Judæis, venerunt ad illum, et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustiis constituti, etc. Quibus scilicet, ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11..
Revelation 6:15et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: + 6.15 Reges terræ. Secundum diversos honores sæculi quos nolentes perdere, delent fidem. Divites. Quidquid mali volunt implentes. Fortes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiæ. Hi desperantes a sanctis, auxilia dæmonum quærunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.