Job 31:12
Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. + 31.12 Et omnia eradicans genimina. Germina animæ sunt operationes bonæ, quia si luxuriæ malo non resistitur, et illa pereunt quæ bona videbantur; sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit, cum subjungit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For it is a fire that consumeth to destruction, and would root out all mine increase.
In Context
Cross References
Job 20:28Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. + 20.28 Apertum erit. Cum omne malum, quod in conscientia ejus nascebatur, adveniente judice, ostenditur. Detrahetur in: quia vindictæ tempore raptus ad supplicia, ab æterni judicis vultu separatur.
Proverbs 3:33Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. + 3.33 In domo impii. Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquæ, quam quærebat, acciperet, unde: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo, qui in remuneratione audient: Venite, benedicti, Matth. 15., etc. Sed ad litteram sæpe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.
Jeremiah 5:7Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. + 5.7 Saturavi eos. HIER. Audiat hoc qui acceptis divitiis luxuriæ serviunt.
Hebrews 13:4Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.