Job 31:23
Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. + 31.23 Semper enim quasi tu mentes. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For destruction from God was a terror to me, and by reason of his highness I could not endure.
In Context
Cross References
Job 13:11Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. + 13.11 Statim. Ibid. Humano verbo, motus Dei dicitur, ipsa rectitudinis ejus districtio: quæ reprobos, qui hic per pœnitentiam nolunt turbari, per vindictam turbabit. Et terror ejus irruet. Quia reprobis non timor requiem, sed pœna timorem parit, unde propheta: Sola vexatio intellectum dabit auditui Isa. 28.: quia cum pro præceptis Dei contemptis puniuntur, tunc intelligunt quod audierunt.
Job 21:20Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. + 21.20 Videbunt oculi ejus. Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quæ amabat, dummodo quæ perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur:
Job 42:5Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
Joel 1:15A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.