The Bible Software
bible.softwareJobJob 31 › Job 31:24

Job 31:24

Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; + 31.24 Si putavi aurum. GREG. in Job., l. 22. De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If I have made gold my hope, or have said to the fine gold, Thou art my confidence;

In Context

23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. + 31.23 Semper enim quasi tu mentes. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.

25si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; + 31.25 Si lætatus sum. Nihil enim extra Deum menti sufficit, quæ Deum veraciter quærit, etc., usque ad Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait: Si lætatus sum. Cum autem quæ intelligit, etc., usque ad a luce invisibili cor extra inhians cæcatur, et est sensus.

Read all of Job 31

Cross References

Genesis 31:1Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: + 31.1 Postquam autem audivit, etc. Mutavit mercedem, etc. HIERON. in Quæst. Hebr. Pro eo quod posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta posuerunt decem annis: cum verbum Hebraicum monim numerum magis quam annos sonat; et ex sequentibus is sensus probatur, quod per singulos fetus super Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, dicebat: Volo ut in futuro nascantur mihi varia; tunc Jacob virgas in canalibus non ponebat, ut fetus unicolor nasceretur: quo facto Laban ea pecora suæ parti fieri debere dicebat; sic usque ad decem vices mutata est conditio: et quodcunque proposuerat Laban ut sibi nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Nunc autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles viderentur; sed lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidæ pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiæ eadem esse dicitur.

Psalms 49:6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. + 49.6 Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus. 1

Psalms 52:7Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.] + 52.7 Quis dabit ex, etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.

Proverbs 10:15Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum. + 10.15 Substantia divitis. Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quæ a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo cœlestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.

Proverbs 30:9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

Luke 12:15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. + 12.15 Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 31:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 31:23Job 31Job 31:25 →