Job 31:28
quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. + 31.28 Quæ est iniquitas. Ibid. Quia auctoris sui gratiam negare convincitur quisquis sibi tribuens quod operatur. Maxima. Omne peccatum, quod ex infirmitate est, spem non perdit, quia a Deo veniam quærit; præsumptio vero, quanto longius est ab humilitate, tanto gravius desperatione, et dum sibi vires tribuit, a Deo non requirit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 17:2Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, + 17.2 Cumque reperti fuerint. Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturæ; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse prævidit.
Deuteronomy 17:9Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.
Joshua 24:27et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
Job 9:15qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor. + 9.15 Qui etiam si habuero, etc., deprecabor. Prece post justitiam Dei indiget, ut quæ minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa, Quidpiam, dicitur, quia mens hominis quæ comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet.
Job 31:11Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. + 31.11 Hoc enim nefas est. Hoc inter peccatum distat et crimen, etc., usque ad sed usque ad perditionem devorat.
Proverbs 30:9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.