Job 31:27
et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: + 31.27 Et lætatum est, etc. Et quia inconsiderata mens favoribus tracta aliquando laudat quod fecit, addit: Et osculatus sum: per os locutio designatur: manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And my heart hath been secretly enticed, or my mouth hath kissed my hand:
In Context
Cross References
Deuteronomy 11:16Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:
1 Kings 19:18Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.
Isaiah 44:20Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Hosea 13:2Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
Romans 1:28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, + 1.28 Et sicut, etc. Item quia nondum resipiscunt, in alia cadunt pro eadem culpa. Per sicut, pœnam peccato assimilat, quod sicut peccaverunt in sensu Dei, sic puniti sunt in proprio sensu. Non probaverunt. Quia non noverunt Deum habere in notitia quod ratio probabat: vel quia putaverunt Deum nescire et negligere mala. Tradidit, etc.