Job 31:30
non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. + 31.30 Non enim dedi. Nonnulli enim quos adversarios æstimant, maledictione feriunt, quia virtute nequaquam possunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Neither have I suffered my mouth to sin by wishing a curse to his soul.
In Context
Cross References
Ecclesiastes 5:2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. + 5.2 Multas. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in ænigmate, quasi per somnum, æstimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.
Matthew 5:22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.
Matthew 12:36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. + 12.36 Verbum otiosum. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.
James 3:6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. + 3.6 Universitas iniquitatis. Universitatem dicit, quia per eam cuncta fere facinora, aut concinantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit. Quæ maculat totum corpus. Et quia talis est lingua totum corpus maculat, et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium: quia constituitur in membris nostris, una est de membris nostris, nimis propinqua nobis. Inflammat rotam, etc. BED. Contaminat totum procursum vitæ temporalis, etc., usque ad per cætera membra ad effectum perducere cogit.
1 Peter 2:22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: