The Bible Software
bible.software › Job › Job 31 › Job 31:36

Job 31:36

ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? + 31.36 Ut in humero meo portem illum. Librum in humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, postmodum nobis victoriæ coronam exhibent in retributione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely I would take it upon my shoulder, and bind it as a crown to me.

In Context

35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?

37Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. + 31.37 Per singulos gradus meos. Incrementa virtutum gradus vocat, etc., usque ad sed etiam per opera demonstrat. Et quasi principi offeram eum. Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad judicium librum offerre est verba præceptorum ejus in actione tenuisse.

Read all of Job 31

Cross References

Job 29:14Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. + 29.14 Justitia indutus sum. Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur. Et diademate judicio meo. Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt. Indutus sum judicio: quod comparatur coronæ quæ supra ponitur, quia in cœlo quærit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.

Isaiah 62:3Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. + 62.3 Corona gloriæ. De omnibus partibus mundi, quasi corona venientibus fidelibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 31:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 31:35Job 31Job 31:37 →