The Bible Software
bible.softwareJobJob 29 › Job 29:14

Job 29:14

Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. + 29.14 Justitia indutus sum. Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur. Et diademate judicio meo. Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt. Indutus sum judicio: quod comparatur coronæ quæ supra ponitur, quia in cœlo quærit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I put on righteousness, and it clothed me: my judgment was as a robe and a diadem.

In Context

13Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. + 29.13 Benedictio perituri. GREG. Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum prævenit, et sanctis exhortationibus a culpæ fovea reducit. Et cor viduæ consolatus sum. Magnam consolationem cor viduæ suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiæ de adventu illius, aliquid, cui spiritualiter est conjuncta, cognoscit.

15Oculus fui cæco, et pes claudo. + 29.15 Oculus fui cæco et pes claudo, etc. Beatus enim Job et illi per semetipsum manum præbuerat, etc., usque ad qui sibi nequam, cui bonus?

Read all of Job 29

Cross References

Job 27:6Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. + 27.6 Justificationem meam. Ibid. Cœptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum. Neque enim reprehendit me cor meum. Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit.

Isaiah 59:17Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli:

Isaiah 62:3Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. + 62.3 Corona gloriæ. De omnibus partibus mundi, quasi corona venientibus fidelibus.

2 Corinthians 6:7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris, + 6.7 In virtute Dei. Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui prædicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium.

1 Thessalonians 5:8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 29:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 29:13Job 29Job 29:15 →